monumenta.ch > Plinius > sectio 165

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 165
{XXXIII} Situs autem ita se habet: a sinu Laeanitico alter sinus quem Arabes Aean vocant, in quo Heroon oppidum est. fuit et Cambysu inter Nelos et Marchadas, deductis eo aegris exercitus. gens Tyro, Daneon portus, ex quo navigabilem alveum perducere in Nilum, qua parte ad Delta dictum decurrit, LXII intervallo, quod inter flumen et Rubrum mare interest, primus omnium Sesostris Aegypti rex cogitavit, mox Darius Persarum, deinde Ptolemaeus sequens, qui et duxit fossam latitudine pedum C, altitudine XXX, in longitudinem XXXVII p. usque ad Fontes Amaros;